Universität Duisburg-Essen, Institut für Evangelische Theologie 

[ Home | Aktuelles | Sekretariat | Studiengänge | Bereiche | Lehrveranstaltungen | Lehrpersonen   | Prüfungen ]

Beispiel einer allegorischen Auslegung des Gleichnisses vom barmherzigen Samariter

aus: Bussmann, Claus and Douwe van der Sluis. Die Bibel Studieren. Einführung in Die Methoden Der Exegese. Studienbücher Theologie für Lehrer. München: Kösel, 1982, 92-93.

Augustinus, Quaestionum Evangeliorum 11,19, zu Lk 10,30-37
(Die Übersetzung besorgte Claus Bussmann ):

Der lateinische Originaltext:

Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho; ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus est. Jericho, Luna interpretatur, et significat mortalitatem nostram propter quod nascitur, crescit, senescit, et occidit. Latrones: diabolus et angeli ejus: qui eum spoliaverunt immortalitate: et plagis impositits, peccata suadendo: reliquerunt semivivum quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo; ex parte qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et Levita qui eo viso praeterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, qui non poterant ad salutem. Samaritanus, Custos interpretatur et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum, est cohibitio peccatorum. Oleum consolatio spei bonae, propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. Vinum, exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Jumentum, est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere. Stabulum, est ecclesia, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione redeuntes in aeternam patriam. Altera dies, est post resurrectionem Domini. Duo denarii, sunt vel duo praecepta charitatis, quam per Spiritum sanctum acceperunt Apostoli ad evangelizandum caeteris: vel promissio vitae praesentis et futurae. Secundum enim duas promissiones dictum est, Accipiet in hoc saeculo septies tantum, et in saeculo futuro vitam aeternam consequetur (Mt 19,29). Stabularius ergo est Apostolus. Quod supererogabat, auf illud est consilium quod ait, de virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (1 Kor 7,35): aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret, cum ei liceret pasci ex Evangelio (2 Thess 3,8 f)