artemisia abrotanum

Abrotanum

Nec minus abrotani promptum est mirarier alte
Pubentis frutices et quas inspicat aristas
Ramorum ubertas, tenues imitata capillos.
Huius odoratum lento cum vimine crinem
Poeniis carptum prodest miscere medellis.
Febribus obstat enim, telum fugat, adjuvat artus,
Quos incerta premit furtivae iniuria guttae.
Praeterea tot habet vires quot fila comarum.

deutsch