agrimonia eupatoria

Agrimonia

Hic quoque sarcocolam, campos quæ plurima passim
Vestit et effetis silvarum inventa sub umbris
Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris.
Hæc præter varium latæ virtutis honorem
Trita domat ventris prædirum et pota dolorem.
Si quæ forte calybs infensus vulnera membris
Indiderit nostris, huius temptare iubemur
Auxilium, pratique imponere tunsa patenti
Germina, maturum nacturi hac arte vigorem,
Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum.

deutsch