ambrosia

Ambrosia

Haud procul ambrosiam vulgo quam dicere mos est
Erigitur, laudata quidem, sed an ista sit illa,
Cuius in antiquis celeberrima mentio libris
Fit, dubium est multis. Medici tamen arte suapte
Hanc utcumque colunt, tantum quĉ sanguinis hausta
Absumit, quantum potus ingesserit almi.

deutsch