apium graveolens

Apium

Quamvis in nostris apium vilesceret hortis,
Et solo id multi prodesse sapore putarint,
Plura tamen propriis medicamina viribus, acri
Exhibet auxilio, cuius si trita capessas
Semina, torquentes urinę frangere tricas
Dicitur ipsum etiam tenero cum germine mansum
Concoquit errantes stomachi penetralibus escas.
Corporis hunc regem turbans si nausia vexet,
Mox apium lympha tristique bibatur aceto,
Passio tum celeri cedet devicta medellę.

deutsch