De cultura hortorum


Plurima tranquillæ cum sint insignia vitæ,
Non minimum est, si quis Pestanæ deditus arti
Noverit obsceni curas tractare Priapi.
Ruris enim quæcumque datur possessio, seu sit
Putris, harenoso qua torpet glarea tractu,
Seu pingui molita graves uligine fœtus,
Collibus erectis alte sita, sive jacenti
Planitie facilis clivo, seu vallibus horrens,
Non negat ingenuos holerum progignere fructus,
Si modo non tua cura gravi compressa veterno,
Multiplices holitoris opes contempnere stultis
Ausibus assuescit, callosasque ære duro
Detrectat fuscare manus et stercora plenis
Vitat in arenti disponere pulvere qualis.
Hæc non sola mihi patefecit opinio famæ
Vulgaris, quæsita libris nec lectio priscis,
Sed labor et studium, quibus otia logna dierum
Postposui, expertum rebus docuere probatis.

deutsch