lilium candidum

Lilium

Lilia quo versu candentia, carmine quove
Ieiunę macies satis efferat arida Musę?
Quorum candor habet nivei simulacra nitoris,
Dulcis odor silvas imitatur flore Sabeas.
Non Parius candore lapis, non nardus odore
Lilia nostra premit, necnon si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cęcum per vulnus ad intima mortem
Corda feram mittens, pistillo lilia pręstat
Commacerare gravi sucosque haurire Falerno.
Si quod contusum est summo liventis in ore
Ponatur puncti, tum jam dinoscere vires
Magnificas huiusce datur medicaminis ultro.
Hęc etiam laxis prodest contusio membris.

deutsch