marrubium vulgare

Marrubium

Quid referam iuxta positi nimiumque potentis
Marrubii non vile genus, licet acrius ora
Mordeat et longe gustum disiungat odore.
Dulce enim olet, non dulce sapit, sed pectori ęgros
Comprimit angores, tristi dum sumitur haustu.
Pręcipue talis caleat si potus ab igni
Et cœnam cyatis cogatur claudere crebris,
Si quando infensę quęsita venena novercę
Potibus inmiscent dapibusve aconita dolosis
Tristia confundunt, extempto sumpta salubris
Potio marrubii suspecta pericula pressat.

deutsch