mentha

Menta

Nec mihi defuerit vulgaris copia mentæ
Multa per et genera et species diversa coloresque
Et vires; huius quodam genus utile vocem
Raucisonam claro rursus redhibere canori
Posse putant, eius sucos si fauce vorarit
Ieiuna, quem crebra premens raucedo fatigat.
Est aliud præpingue genus huiusce frutecti,
Quod iam non parvi diffundat germinis umbras,
Celsa ebuli sed more petens a stipite forti
Undique majores foliorum prorogat alas,
Quis odor alter inest pauloque immitior haustus.
Sed si quis vires speciesque et nomina mentæ
Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est,
Aut quot Eritreo volitent in gurgite pisces,
Lemnius aut altum quot in æra Mulcifer ire
Scintillas vastis videat fornacibus Aetnæ.

deutsch