cucumis melo

Pepones

Hoc simul in spatio, campi quo figitur imis
Hęc tam lęta seges, vili quam carmine pinxi,
Visitur alterius vitis genus acre per ęquor
Serpere pulvereum et fructus nutrire rotundos.
Pomorum hęc species terrę super arida vulgo
Terga jacens crementa capit pulcherrima, donec
Solibus ęstivis flavos intincta colores
Messoris calathos matura fruge replerit.
Tum videas aliis teretem satis esse figuram,
Undique porro aliis oblongo scemate ventrem
Demissum, nucis aut ovi versatilis instar,
Vel qualis manibus quondam suspensa supinis
Lucet agens circum lomenti bulla salivam
Ante recens maceretur aquis quam spuma refusis,

deutsch