mentha pulegium

Puleium

Non patitur cunctas angustia carminis huius
Pulei virtutes celeri comprendere versu.
Hoc apud Indorum tanti constare peritos
Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
Congeries piperis. Quis iam dubitare sinetur
Hac herba plures leniri posse labores,
Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
Gens, hebenoque auroque fluens et mira volenti
Quĉque ferens mundo. O magna laudanda tonantis
Virtus et ratio, nullis quĉ munera terris
Larga suĉ non pandit opis, quĉ rara sub isto
Axe videre soles, aliis in partibus horum
Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum
Efficiunt: rursus quĉdam quĉ spreta videntur
Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
Altera ut alterius potiatur fœnore tellus,
Orbis et in toto per partes una domus sit.
Puleium quoque decoctum curabit, amice,
Et potu et fotu stomachum, mihi crede, morantem.
Dum canimus quĉ certa gravi ratione tenemus,
Quĉdam audita etiam vero miscere coturno
Fas ususque sinit: ramum coniungito pulei
Auriculĉ, ne forte caput turbaverit ĉstus
Solis in ĉrio si te perflarit aperto.
Quod nisi me currens deponere vela Thalia
Cogeret ac tandem portus intrare moneret,
Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.

deutsch