ruta graveolens

Ruta

Hoc nemus umbriferum pingit viridissima rutæ
Silvula ceruleæ, foliis quæ prædita parvis
Umbellas iaculata breves, spiramina venti
Et radios Phoebi caules transmittit ad imos,
Attactuque graves leni dispergit odores.
Hæc cum multiplici vigeat virtute medellæ,
Dicitur occultis adprime obstare venenis
Toxicaque invasis incommoda pellere fibris.

deutsch