salvia officinalis

Salvia

Lelifagus prima præfulget fronte locorum,
Dulcis odore, gravis virtute atque utilis haustu.
Pluribus hæc hominum morbis prodesse reperta
Perpetui viridi meruit gaudere iuventa.
Sed tolerat civile malum: nam sæva parentem
Progenies florum, fuerit ni dempta, perurit
et facit antiquos defungier invida ramos.

deutsch