betonica officinalis

Vettonica

Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
Vettonicæ pretiosa licet collectio cunctis
Pæne locis superest passim, tamen hanc quoque noster
Hortus habet cultaque docet mansuescere terra.
Hæc tantum meruit generali nomine laudis,
Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
Mole operis devicta sui, iam sentiat, illa
Utilitate minus quicquid deprompserit esse.
Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
Carpere, siccatamve hiemi deponere pigræ,
Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defæcata labore
Dona placent, huius virtus mirabilis herbæ
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Novimus, ut contra totam quæ iniuria corpus
Impetit interius, muniri viribus eius
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
Præterea caput infesto si vulnere fractum
Tabuerit, tum crebra terens imponito sacræ
Tegmina vettonicæ, statim mirabere vires
Illius, in solidum fuerit dum clausa cicatrix.

deutsch